texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 82a

title. TANTALUS.

  1. Tantalus Iouis et Plutonis filius procreauit ex Dione Pelopem.

  2. Iuppiter Tantalo concredere sua consilia solitus erat et ad epulum deorum admittere, quae Tantalus ad homines renuntiauit; ob id dicitur ad inferos in aqua media fine corporis stare semper-que sitire, et cum haustum aquae uult sumere aquam recedere.

  3. item poma ei super caput pendent, quae cum uult sumere, rami uento moti recedunt. item saxum super caput eius ingens pendet, quod semper timet ne super se ruat.


previous: 81a next: 83a