texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 84a

title. OENOMAUS.

  1. Oenomaus Martis et Asteropes Atlantis filiae filius habuit in coniugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreauit Hippodamiam, uirginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum fuit a genero mortem cauere.

  2. itaque cum complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei daturum qui se+cum quadrigis certasset uictor-que exisset, quod is equos aquilone uelociores habuit, uictus autem interficeretur.

  3. multis interfectis nouissime Pelops Tantali filius cum uenisset et capita humana super ualuas fixa uidisset eorum qui Hippodamiam in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem timens.

  4. itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnum-que ei dimidium pollicetur si se adiuuaret. fide data Myrtilus currum iunxit et clauos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt.

  5. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum uictor cum rediret, cogitauit sibi opprobrio futurum et Myrtilo fidem praestare noluit, eum-que in mare praecipitauit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreauit Hippalcum Atreum Thyesten.


previous: 83a next: 85a