Rigorously curated citable Latin texts
title. ATREUS.
Atreus Pelopis et Hippodamiae filius cupiens a Thyeste fratre suo iniurias exsequi, in gratiam cum eo rediit et in regnum suum eum reduxit, filios-que eius infantes Tantalum et Plisthenem occidit et epulis Thyesti apposuit.
qui cum uesceretur, Atreus imperauit bracchia et ora puerorum afferri; ob id scelus etiam Sol currum auertit.
Thyestes scelere nefario cognito profugit ad regem Thesprotum, ubi lacus Auernus dicitur esse; inde Sicyonem peruenit, ubi erat Pelopia filia Thyestis deposita; ibi casu nocte cum Mineruae sacrificarent interuenit, qui timens ne sacra contaminaret in luco delituit.
Pelopia autem cum choreas duceret lapsa, uestem ex cruore pecudis inquinauit; quae dum ad flumen exit sanguinem abluere, tunicam maculatam deponit. capite obducto Thyestes e luco prosiluit. et ea compressione gladium de uagina ei extraxit Pelopia et rediens in templum sub acropodio Mineruae abscondit. postero die rogat regem Thyestes ut se in patriam Lydiam remitteret.
interim sterilitas Mycenis frugum ac penuria oritur ob Atrei scelus. ibi responsum est ut Thyestem in regnum reduceret.
qui cum ad Thesprotum regem isset, aestimans Thyestem ibi morari, Pelopiam adspexit et rogat Thesprotum ut sibi Pelopiam in coniugium daret, quod putaret eam Thesproti esse filiam. Thesprotus, ne qua suspicio esset, dat ei Pelopiam, quae iam conceptum ex patre Thyeste habebat Aegisthum.
quae cum ad Atreum uenisset, parit Aegisthum, quem exposuit; at pastores caprae supposuerunt, quem Atreus iussit perquiri et pro suo educari.
interim Atreus mittit Agamemnonem et Menelaum filios ad quaerendum Thyestem, qui Delphos petierunt sciscitatum. casu Thyestes eo uenerat ad sortes tollendas de ultione fratris; comprehensus ab eis ad Atreum perducitur, quem Atreus in custodiam conici iussit, Aegisthum-que uocat, aestimans suum filium esse, et mittit eum ad Thyestem interficiendum.
Thyestes cum uidisset Aegisthum et gladium quem Aegisthus gerebat, et cognouisset quem in compressione perdiderat, interrogat Aegisthum unde illum haberet. ille respondit matrem sibi Pelopiam dedisse, quam iubet accersiri.
cui respondit se in compressione nocturna nescio cui eduxisse et ex ea compressione Aegisthum concepisse. tunc Pelopia gladium eripuit, simulans se agnoscere, et in pectus sibi detrusit.
quem Aegisthus e pectore matris cruentum tenens ad Atreum attulit. ille aestimans Thyesten interfectum laetabatur; quem Aegisthus in litore sacrificantem occidit et cum patre Thyeste in regnum auitum redit.
previous: 87a | next: 89a |