texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 8pr

title. EADEM EURIPIDIS quam scribit Ennius.

  1. Nyctei regis in Boeotia fuit filia Antiopa; eius formae bonitate Iuppiter adductus grauidam fecit.

  2. quam pater cum punire uellet propter stuprum minitans periculum, Antiopa effugit. casu in eodem loco quo illa peruenerat Epaphus Sicyonius stabat; is mulierem aduectam domo matrimonio suo iunxit.

  3. id Nycteus aegre ferens, cum moreretur Lyco fratri suo per obtestationem mandat, cui tum regnum relinquebat, ne impune Antiopa ferret; huius post mortem Lycus Sicyonem uenit; interfecto Epapho Antiopam uinctam adduxit in Cithaeronem; parit geminos et reliquit, quos pastor educauit, Zetum et Amphionem nominauit.

  4. Antiopa Dirce uxori Lyci data erat in cruciatum; ea occasione nacta fugae se mandauit; deuenit ad filios suos, ex quibus Zetus existimans fugitiuam non recepit. in eundem locum Dirce per bacchationem Liberi illuc delata est; ibi Antiopam repertam ad mortem extrahebat.

  5. sed ab educatore pastore adulescentes certiores facti eam esse matrem suam, celeriter consecuti matrem eripuerunt, Dircen ad taurum crinibus religatam necant.

  6. Lycum cum occidere uellent, uetuit eos Mercurius, et simul iussit Lycum concedere regnum Amphioni.


previous: 7pr next: 9pr