texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 91a

title. ALEXANDER PARIS.

  1. Priamus Laomedontis filius cum complures liberos haberet ex concubitu Hecubae Cissei siue Dymantis filiae, uxor eius praegnans in quiete uidit se facem ardentem parere ex qua serpentes plurimos exisse.

  2. id uisum omnibus coniectoribus cum narratum esset, imperant quicquid pareret necaret, ne id patriae exitio foret.

  3. postquam Hecuba peperit Alexandrum, datur interficiendus, quem satellites misericordia exposuerunt; eum pastores pro suo filio repertum expositum educarunt eum-que Parim nominauerunt.

  4. is cum ad puberem aetatem peruenisset, habuit taurum in deliciis; quo cum satellites missi a Priamo ut taurum aliquis adduceret uenissent, qui in athlo funebri quod ei fiebat poneretur, coeperunt Paridis taurum abducere.

  5. qui persecutus est eos et inquisiuit quo eum ducerent; illi indicant se eum ad Priamum adducere . . . . qui uicisset ludis funebribus Alexandri. ille amore incensus tauri sui descendit in certamen et omnia uicit, fratres quoque suos superauit.

  6. indignans Deiphobus gladium ad eum strinxit; at ille in aram Iouis Hercei insiluit; quod cum Cassandra uaticinaretur eum fratrem esse, Priamus eum agnouit regia-que recepit.


previous: 90a next: 92a