Rigorously curated citable Latin texts
title. PARIDIS IUDICIUM.
Iouis cum Thetis Peleo nuberet ad epulum dicitur omnis deos conuocasse excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea superuenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, dicit quae esset formosissima attolleret.
Iuno Venus Minerua formam sibi uindicare coeperunt, inter quas magna discordia orta, Iouis imperat Mercurio ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eum-que iubeat iudicare.
cui Iuno, si secundum se iudicasset, pollicita est in omnibus terris eum regnaturum, diuitem praeter ceteros praestaturum; Minerua, si inde uictrix discederet, fortissimum inter mortales futurum et omni artificio scium; Venus autem Helenam Tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum se in coniugium dare promisit.
Paris donum posterius prioribus anteposuit, Veneremque pulcherrimam esse iudicauit; ob id Iuno et Minerua Troianis fuerunt infestae.
Alexander Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao Troiam abduxit eam-que in coniugio habuit cum ancillis duabus Aethra et Thisiadie, quas Castor et Pollux captiuas ei assignarant, aliquando reginas.
previous: 91a | next: 93a |