texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 95a

title. ULIXES.

  1. Agamemnon et Menelaus Atrei filii cum ad Troiam oppugnandam coniuratos duces ducerent, in insulam Ithacam ad Ulixem Laertis filium uenerunt, cui erat responsum, si ad Troiam isset, post uicesimum annum solum sociis perditis egentem domum rediturum.

  2. itaque cum sciret ad se oratores uenturos, insaniam simulans pileum sumpsit et equum cum boue iunxit ad aratrum. quem Palamedes ut uidit, sensit simulare atque Telemachum filium eius cunis sublatum aratro ei subiecit et ait, Simulatione deposita inter coniuratos ueni. tunc Ulixes fidem dedit se uenturum; ex eo Palamedi infestus fuit.


previous: 94a next: 96a