Rigorously curated citable Latin texts
title. ACHILLES.
Thetis Nereis cum sciret Achillem filium suum quem ex Peleo habebat, si ad Troiam expugnandam isset, periturum, commendauit eum in insulam Scyron ad Lycomedem regem, quem ille inter uirgines filias habitu feminino seruabat nomine mutato, nam uirgines Pyrrham nominarunt, quoniam capillis flauis fuit et Graece rufum πυρρὸν dicitur.
Achiui autem cum rescissent ibi eum occultari, ad regem Lycomeden oratores miserunt qui rogarent ut eum adiutorium Danais mitteret. rex cum negaret apud se esse, potestatem eis fecit ut in regia quaererent.
qui cum intellegere non possent quis esset eorum, Ulixes in regio uestibulo munera feminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicinem iussit canere armorum-que crepitum et clamorem fieri iussit.
Achilles hostem arbitrans adesse uestem muliebrem dilaniauit atque clipeum et hastam arripuit. ex hoc est cognitus suas-que operas Argiuis promisit et milites Myrmidones.
previous: 95a | next: 97a |