Rigorously curated citable Latin texts
title. AUGE.
Auge Alei filia ab Hercule compressa cum partus adesset, in monte Parthenio peperit et ibi eum exposuit. eodem tempore Atalante Iasii filia filium exposuit ex Meleagro natum.
Herculis autem filium cerua nutriebat. hos pastores inuentos sustulerunt atque nutrierunt, quibus nomina imposuerunt Herculis filio Telephum, quoniam cerua nutrierat, Atalantes autem Parthenopaeum, quoniam uirgine simulante in monte Parthenio eum exposuerat.
ipsa autem Auge patrem suum timens profugit in Moesiam ad regem Teuthrantem, qui cum esset orbus liberis hanc pro filia habuit.
previous: 98a | next: 100a |