texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 9pr

title. NIOBE.

  1. Amphion et Zetus Iouis et Antiopes Nyctei filii iussu Apollinis Thebas muro circumcinxerunt usque ad semedustum, Laium-que Labdaci regis filium in exsilium eiecerunt, ipsi ibi regnum obtinere coeperunt.

  2. Amphion in coniugium Niobam Tantali et Diones filiam accepit, ex qua procreauit liberos septem totidem-que filias; quem partum Niobe Latonae anteposuit, superbius-que locuta est in Apollinem et Dianam quod illa cincta uiri cultu esset, et Apollo uestem deorsum . . . . . . atque crinitus, et se numero filiorum Latonam superare.

  3. ob id Apollo filios eius in silua uenantes sagittis interfecit in monte Sipylo, et Diana filias in regia sagittis interemit praeter Chloridem. at genetrix liberis orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte Sipylo, eius-que hodie lacrimae manare dicuntur.

  4. Amphion autem cum templum Apollinis expugnare uellet, ab Apolline sagittis est interfectus.


previous: 8pr next: 10pr