texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 1.13

greeting. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

  1. Magnum proventum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur.

  2. Plerique in stationibus sedent tempus-que audiendi fabulis conterunt, ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an ex magna parte evoluerit librum; tum demum ac tunc quoque Lente cunctanter-que veniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere.

  3. At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur audisset-que clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatum-que venisse.

  4. Nunc otiosissimus quis-que multo ante rogatus et identidem admonitus aut non venit aut, si venit, queritur se diem — quia non perdidit — perdidisse.

  5. Sed tanto magis laudandi probandi-que sunt, quos a scribendi recitandi-que studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat. Equidem prope nemini defui. Erant sane pleri-que amici;

  6. neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet. His ex causis longius quam destinaveram tempus in urbe consumpsi. Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor. Nam ut in ceteris rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur. Vale.


previous: 1.12 next: 1.14