Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS CORNELIO TITIANO SUO S.
Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui defunctorum quoque amicos agant. Titinius Capito ab imperatore nostro impetravit, ut sibi liceret statuam L. Silani in foro ponere.
Pulchrum et magna laude dignum amicitia principis in hoc uti, quantum-que gratia valcas, aliorum honoribus experiri.
Est omnino Capitoni in usu claros viros colere; mirum est qua religione quo studio imagines Brutorum Cassiorum Catonum domi ubi potest habeat. Idem clarissimi cuiusque vitam egregiis carminibus exornat.
Scias ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amat. Redditus est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae. Neque enim magis decorum et insigne est statuam in foro populi Romani habere quam ponere. Vale.
previous: 1.16 | next: 1.18 |