texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 1.18

greeting. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.

  1. Scribis te perterritum somnio vereri ne quid adversi in actione patiaris, rogas ut dilationem petam, et pauculos dies, certe proximum, excusem. Difficile est, sed experiar, καὶ γάρ τ’ ὄναρ ἐκ . . . διός ἐστιν.

  2. Refert tamen, eventura soleas an contraria somniare. Mihi reputanti somnium meum istud, quod times tu, egregiam actionem portendere videtur.

  3. Susceperam causam Iuni Pastoris, cum mihi quiescenti visa est socrus mea advoluta genibus ne agerem obsecrare; et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.

  4. Egi tamen λογισάμενος illud εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης. Nam mihi patria, et si quid carius patria, fides videbatur. Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit.

  5. Proinde dispice an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in bonum vertas; aut si tutius putas illud cautissimi cuiusque praeceptum ‘Quod dubites, ne feceris’, id ipsum rescribe.

  6. Ego aliquam stropham inveniam agam-que causam tuam, ut istam agere tu cum voles possis. Est enim sane alia ratio tua, alia mea fuit. Nam iudicium centumvirale differri nullo modo, istuc aegre quidem sed tamen potest. Vale.


previous: 1.17 next: 1.19