texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 1.21

greeting. C. PLINIUS PLINIO PATERNO SUO S.

  1. Ut animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia multum — ne tibi placeas — sed quia tantum quantum ego sapis; quamquam hoc quoque multum est.

  2. Omissis iocis credo decentes esse servos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo. Superest ut frugi sint, quod de venalibus melius auribus quam oculis iudicatur. Vale.


previous: 1.20 next: 1.22