Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.
Quid agit Comum, tuae meae-que deliciae? quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna? Possident te et per vices partiuntur?
An, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris excursionibus avocaris? Si possident, felix beatus-que es; si minus, ‘unus e multis’.
Quin tu — tempus enim — humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pingui-que secessu studiis asseris? Hoc sit negotium tuum hoc otium; hic labor haec quies; in his vigilia, in his etiam somnus reponatur.
Effinge aliquid et excude, quod sit perpetuo tuum. Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum sortientur, hoc numquam tuum desinet esse si semel coeperit.
Scio quem animum, quod horter ingenium; tu modo enitere ut tibi ipse sis tanti, quanti videberis aliis si tibi fueris. Vale.
previous: 1.2 | next: 1.4 |