texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 1.6

greeting. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

  1. Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. ‘Ipse?’ inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabam-que, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.

  2. Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motu-que corporis excitetur; iam undi-que silvae et solitudo ipsum-que illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt.

  3. Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.


previous: 1.5 next: 1.7