texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 1.9

greeting. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.

  1. Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare videatur, pluribus iunctis-que non constet.

  2. Nam si quem interroges ‘Hodie quid egisti?’, respondeat: ‘Officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit.’

  3. Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris. Tunc enim subit recordatio: ‘Quot dies quam frigidis rebus absumpsi!’

  4. Quod evenit mihi, postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori vaco, cuius fulturis animus sustinetur.

  5. Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo; nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor.

  6. O rectam sinceram-que vitam! O dulce otium honestum-que ac paene omni negotio pulchrius! O mare, o litus, verum secretum-que μουσεῖον, quam multa invenitis, quam multa dictatis!

  7. Proinde tu quoque strepitum istum inanem-que discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque te-que studiis vel otio trade.

  8. Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere. Vale.


previous: 1.8 next: 1.10