Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Proxima infirmitas mea, domine, obligavit me Postumio Marino medico; cui parem gratiam referre beneficio tuo possum, si precibus meis ex consuetudine bonitatis tuae indulseris.
Rogo ergo, ut propinquis eius des civitatem, Chrysippo Mithridatis uxori-que Chrysippi, Stratonicae Epigoni, item liberis eiusdem Chrysippi, Epigono et Mithridati, ita ut sint in patris potestate ut-que iis in libertos servetur ius patronorum. Item rogo indulgeas ius Quiritium L. Satrio Abascanto et P. Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi; quod a te volentibus patronis peto.
previous: 10.10 | next: 10.12 |