texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.114

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Lege, domine, Pompeia permissum Bithynicis civitatibus ascribere sibi quos vellent cives, dum ne quem earum civitatium, quae sunt in Bithynia. Eadem lege sancitur, quibus de causis e senatu a censoribus eiciantur.

  2. Inde me quidam ex censoribus consulendum putaverunt, an eicere deberent eum qui esset alterius civitatis.

  3. Ego quia lex sicut ascribi civem alienum vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurum-que ut multi homines multae-que civitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum putares. Capita legis his litteris subieci.


previous: 10.113 next: 10.115