Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Qui virilem togam sumunt vel nuptias faciunt vel ineunt magistratum vel opus publicum dedicant, solent totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare binos-que denarios vel singulos dare. Quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas.
Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex sollemnibus causis, concedendum ius istud invitationis, ita vereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures vocant, modum excedere et in speciem διανομῆς incidere videantur.
previous: 10.115 | next: 10.117 |