texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.23

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Prusenses, domine, balineum habent; est sordidum et vetus. Itaque magni aestimant novum fieri; quod videris mihi desiderio eorum indulgere posse.

  2. Erit enim pecunia, ex qua fiat, primum ea quam revocare a privatis et exigere iam coepi; deinde quam ipsi erogare in oleum soliti parati sunt in opus balinei conferre; quod alioqui et dignitas civitatis et saeculi tui nitor postulat.


previous: 10.22 next: 10.24