texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.31

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Salva magnitudine tua, domine, descendas oportet ad meas curas, cum ius mihi dederis referendi ad te, de quibus dubito.

  2. In pleris-que civitatibus, maxime Nicomediae et Nicaeae, quidam vel in opus damnati vel in ludum similia-que his genera poenarum publicorum servorum officio ministerio-que funguntur, atque etiam ut publici servi annua accipiunt. Quod ego cum audissem, diu multum-que haesitavi, quid facere deberem.

  3. Nam et reddere poenae post longum tempus pleros-que iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modeste-que viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam; eosdem rursus a re publica pasci otiosos inutile, non pasci etiam periculosum existimabam.

  4. Necessario ergo rem totam, dum te consulerem, in suspenso reliqui. Quaeres fortasse, quem ad modum evenerit, ut poenis in quas damnati erant exsolverentur: et ego quaesii, sed nihil comperi, quod affirmare tibi possim. Ut decreta quibus damnati erant proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur.

  5. Erant tamen, qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumve dimissos. Addebat fidem, quod credibile erat neminem hoc ausum sine auctore.


previous: 10.30 next: 10.32