texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.34

greeting. TRAIANUS PLINIO

  1. Tibi quidem secundum exempla complurium in mentem venit posse collegium fabrorum apud Nicomedenses constitui. Sed meminerimus provinciam istam et praecipue eas civitates eius modi factionibus esse vexatas. Quodcumque nomen ex quacum-que causa dederimus iis, qui in idem contracti fuerint, hetaeriae eae-que brevi fient.

  2. Satius ita-que est comparari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admoneri-que dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si res poposcerit, accursu populi ad hoc uti.


previous: 10.33 next: 10.35