texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.43

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Requirenti mihi Byzantiorum rei publicae impendia, quae maxima fecit, indicatum est, domine, legatum ad te salutandum annis omnibus cum psephismate mitti, ei-que dari nummorum duodena milia.

  2. Memor ergo propositi tui legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum putavi, ut simul et sumptus levaretur et impleretur publicum officium.

  3. Eidem civitati imputata sunt terna milia, quae viatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui Moesiae praeest publice salutandum. Haec ego in posterum circumcidenda existimavi.

  4. Te, domine, rogo ut quid sentias rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem emendare digneris.


previous: 10.42 next: 10.44