texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.47

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Cum vellem, domine, Apameae cognoscere publicos debitores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere quidem universos, ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen esse lectas ab ullo proconsulum; habuisse privilegium et vetustissimum morem arbitrio suo rem publicam administrare.

  2. Exegi ut quae dicebant quae-que recitabant libello complecterentur; quem tibi qualem acceperam misi, quamvis intellegerem plera-que ex illo ad id, de quo quaeritur, non pertinere.

  3. Te rogo ut mihi praeire digneris, quid me putes observare debere. Vereor enim ne aut excessisse aut non implesse officii mei partes videar.


previous: 10.46 next: 10.48