Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Summas, domine, gratias ago, quod inter maximas occupationes
Adiit enim me quidam indicavit-que adversarios suos a Servilio Calvo, clarissimo viro, in triennium relegatos in provincia morari: illi contra ab eodem se restitutos affirmaverunt edictum-que recitaverunt. Qua causa necessarium credidi rem integram ad te referre.
Nam, sicut mandatis tuis cautum est, ne restituam ab alio aut a me relegatos, ita de iis, quos alius et relegaverit et restituerit, nihil comprehensum est. Ideo tu, domine, consulendus fuisti, quid observare me velles, tam hercule quam de iis qui in perpetuum relegati nec restituti in provincia deprehenduntur.
Nam haec quoque species incidit in cognitionem meam. Est enim adductus ad me in perpetuum relegatus Iulio Basso proconsule. Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datum-que a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc, quem relegaverat, an adisset docuisset-que proconsulem.
Per quod effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae an gravius aliquid et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos, si qui forte in simili condicione invenirentur. Decretum Calvi et edictum, item decretum Bassi his litteris subieci.
previous: 10.55 | next: 10.57 |