Pliny, Epistulae, letter 10.59
greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
- Flavius Archippus per salutem tuam aeternitatem-que petit a me, ut libellum quem mihi dedit mitterem tibi. Quod ego sic roganti praestandum putavi, ita tamen ut missurum me notum accusatrici eius facerem, a qua et ipsa acceptum libellum his epistulis iunxi, quo facilius velut audita utraque parte dispiceres, quid statuendum putares.