texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.62

greeting. TRAIANUS PLINIO

  1. Manifestum, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa provisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in usu nobis futurus sit. Elige igitur id quod praecipue res ipsa suaserit. Calpurnium Macrum credo facturum, ut te libratore instruat, neque provinciae istae his artificibus carent.

previous: 10.61 next: 10.63