texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.74

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductum-que ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captum-que a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribus-que annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse.

  2. Quem ego perductum ad me, cum eadem narrasset, mittendum ad te putavi; quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat.

  3. Volui enim hanc quoque, si inveniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam se ex Parthico metallo attulisse dicebat. Signata est anulos meo, cuius est aposphragisma quadriga.


previous: 10.73 next: 10.75