texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.77

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Providentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Calpurnio Macro clarissimo viro, ut legionarium centurionem Byzantium mitteret.

  2. Dispice an etiam Iuliopolitanis simili ratione consulendum putes, quorum civitas, cum sit perexigua, onera maxima sustinet tanto-que graviores iniurias quanto est infirmior patitur.

  3. Quidquid autem Iuliopolitanis praestiteris, id etiam toti provinciae proderit. Sunt enim in capite Bithyniae, plurimis-que per eam commeantibus transitum praebent.


previous: 10.76 next: 10.78