Pliny, Epistulae, letter 10.83
greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
- Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea, quae mihi et sunt et debent esse sanctissima, id est per aeternitatem tuam salutem-que, ut preces suas ad te perferrem, fas non putavi negare acceptum-que ab iis libellum huic epistulae iunxi.