texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.94

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Suetonium Tranquillum, probissimum honestissimum eruditissimum virum, et mores eius secutus et studia iam pridem, domine, in contubernium assumpsi, tanto-que magis diligere coepi quanto nunc propius inspexi.

  2. Huic ius trium liberorum necessarium faciunt duae causae; nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandum-que a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.

  3. Scio, domine, quantum beneficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis indulgentiam experior. Potes enim colligere quanto opere cupiam, quod non rogarem absens si mediocriter cuperem.


previous: 10.93 next: 10.95