texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 10.98

greeting. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1. Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandem-que longissimam plateam; cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo.

  2. Quibus ex causis non minus salubritatis quam decoris interest eam contegi; quod fiet si permiseris curantibus nobis, ne desit quoque pecunia operi tam magno quam necessario.


previous: 10.97 next: 10.99