Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS OCTAVIO SUO S.
Hominem te patientem vel potius durum ac paene crudelem, qui tam insignes libros tam diu teneas!
Quousque et tibi et nobis invidebis, tibi maxima laude, nobis voluptate? Sine per ora nominum ferantur isdem-que quibus lingua Romana spatiis pervagentur. Magna et iam longa exspectatio est, quam frustrari adhuc et differre non debes.
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt. Hos nisi retrahis in corpus, quando-que ut errones aliquem cuius dicantur invenient.
Habe ante oculos mortalitatem, a qua asserere te hoc uno monimento potes; nam cetera fragilia et caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinunt-que.
Dices, ut soles: ‘Amici mei viderint.’ Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionis-que suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
Et de editione quidem interim ut voles: recita saltem quo magis libeat emittere, ut-que tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
Imaginor enim qui concursus quae admiratio te, qui clamor quod etiam silentium maneat; quo ego, cum dico vel recito, non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et intentum, et cupidum ulteriora audiendi.
Hoc fructu tanto tam parato desine studia tua infinita ista cunctatione fraudare; quae cum modum excedit, verendum est ne inertiae et desidiae vel etiam timiditatis nomen accipiat. Vale.
previous: 2.9 | next: 2.11 |