Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS PRISCO SUO S.
Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo.
Duabus ergo de causis a te potissimum petere constitui, quod impetratum maxime cupio. Regis exercitum amplissimum: hinc tibi beneficiorum larga materia, longum praeterea tempus, quo amicos tuos exornare potuisti. Convertere ad nostros nec hos multos.
Malles tu quidem multos; sed meae verecundiae sufficit unus aut alter, ac potius unus.
Is erit Voconius Romanus. Pater ei in equestri gradu clarus, clarior vitricu, immo pater alius - nam huic quoque nomini pietate successit -, mater e primi. Ipse citerioris Hispaniae - scis quod iudicium provinciae illius, quanta sit gravitas - flamen proxime fuit.
Hunc ego, cum simul studeremus, arte familiariter-que dilexi; ille meus in urbe ille in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui.
Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius? Mira in sermone, mira etiam in ore ipso vultu-que suavitas.
Ad hoc ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis agendis; epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas. Amatur a me plurimum nec tamen vincitur.
Equidem iuvenis statim iuveni, quantum potui per aetatem, avidissime contuli, et nuper ab optimo principe trium liberorum ius impetravi; quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit.
Haec beneficia mea tueri nullo modo melius quam ut augeam possum, praesertim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit posteriora mereatur.
Habes qualis quam probatus carus-que sit nobis, quem rogo pro ingenio pro fortuna tua exornes. In primis ama hominem; nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia tua; cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
Extenderem preces nisi et tu rogari diu nolles et ego tota hoc epistula fecissem; rogat enim et quidem efficacissime, qui reddit causas rogandi. Vale.
previous: 2.12 | next: 2.14 |