texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 2.2

greeting. C. PLINIUS PAULINO SUO S.

  1. Irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor. Scis, quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραίτιος semper. Haec tamen causa magna est, nescio an iusta; sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, graviter irascor, quod a te tam diu litterae nullae.

  2. Exorare me potes uno modo, si nunc saltem plurimas et longissimas miseris. Haec mihi sola excusatio vera, ceterae falsae videbuntur. Non sum auditurus ‘non eram Romae’ vel ‘occupatior eram’; illud enim nec di sinant, ut ‘infirmior’. Ipse ad villam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur. Vale.


previous: - next: 2.3