Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS AVITO SUO S.
Longum est altius repetere nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi videbatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuosum.
Nam sibi et paucis opima quaedam, ceteris vilia et minuta ponebat. Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostris-que libertis.
Animadvertit qui mihi proximus recumbebat, et an probarem interrogavit. Negavi. ‘Tu ergo’ inquit ‘quam consuetudinem se-queris?’ ‘Eadem omnibus pono; ad cenam enim, non ad notam invito cunctis-que rebus exaequo, quos mensa et toro aequavi.’
‘Etiamne libertos?’ ‘Etiam; convictores enim tunc, non libertos puto.’ Et ille: ‘Magno tibi constat.’ ‘Minime.’ ‘Qui fieri potest?’ ‘Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.’
Et hercule si gulae temperes, non est onerosum quo utaris ipse communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas.
Quorsus haec? ne tibi, optimae indolis iuveni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Convenit autem amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo praemonere, quid debeas fugere.
Igitur memento nihil magis esse vitandum quam istam luxuriae et sordium novam societatem; quae cum sint turpissima discreta ac separata, turpius iunguntur. Vale.
previous: 2.5 | next: 2.7 |