texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 3.16

greeting. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

  1. Adnotasse videor facta dicta-que virorum feminarum-que alia clariora esse alia maiora. Confirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat aviae suae non minora hoc sed obscuriora; quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt.

  2. Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat; ‘Bene quievit, libenter cibum sumpsit.’ Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperent-que, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata siccis oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam: ‘Paete, non dolet.’ Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas operire luctum, amisso-que filio matrem adhuc agere.

  3. Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano Romam trahebatur. Erat ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul imponeretur. ‘Nempe enim’ inquit ‘daturi estis consulari viro servolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur; omnia sola praestabo.’ Non impetravit: conduxit piscatoriam nauculam, ingens-que navigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium, ‘Ego’ inquit ‘te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis?’ Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam, cum Thrasea gener eius deprecaretur, ne mori pergeret, inter-que alia dixisset: ‘Vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum?’, respondit: ‘Si tam diu tanta-que concordia vixerit tecum quam ego cum Paeto, volo.’ Auxerat hoc responso curam suorum; attentius custodiebatur; sensit et ‘Nihil agitis’ inquit; ‘potestis enim efficere ut male moriar, ut non moriar non potestis.’ Dum haec dicit, exsiluit cathedra adverso-que parieti caput ingenti impetu impegit et corruit. Focilata ‘Dixeram’ inquit ‘vobis inventuram me quamlibet duram ad mortem viam, si vos facilem negassetis.’ Videnturne haec tibi maiora illo ‘Paete, non dolet’, ad quod per haec perventum est? cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla circumfert. Unde colligitur, quod initio dixi, alia esse clariora alia maiora. Vale.


previous: 3.15 next: 3.17