Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. Plinius Cornelio Prisco suo s.
Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero. Erat homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis nec candoris minus.
Prosecutus eram viatico secedentem; dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit.
Fuit moris antiqui eos, qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia honorare; nostris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit. Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus.
Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem; tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires.
Alloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reverenter:
Sed. ne tempore non tuo disertam | pulses ebria ianuam videto; | totos dat tetricae dies Minervae, | dum centum studet auribus virorum | hoc, quod saecula posteri-que possint | Arpinis quoque comparare chartis. | Seras tutior ibis ad lucernas; | haec hora est tua, cum furit Lyaeus, | cum regnat rosa, cum madent capilli. | Tunc me vel rigidi legant Catones. |
previous: 3.20 | next: 4 |