texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 3.5

greeting. C. PLINIUS BAEBIO MACRO SUO S.

  1. Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaeras-que qui sint omnes.

  2. Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam; est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.

  3. ‘De iaculatione equestri unus’; hunc cum praefectus alae militaret, pari ingenio cura-que composuit. ‘De vita Pomponi Secundi duo’; a quo singulariter amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus exsolvit.

  4. ‘Bellorum Germaniae viginti’; quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Incohavit cum in Germania militaret, somnio monitus: astitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit, commendabat memoriam suam orabat-que ut se ab iniuria oblivionis assereret.

  5. ‘Studiosi tres’, in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. ‘Dubii sermonis octo’: scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum servitus fecisset.

  6. ‘A fine Aufidi Bassi triginta unus.’ ‘Naturae historiarum triginta septem’, opus diffusum eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.

  7. Miraris quod tot volumina multa-que in his tam scrupulosa homo occupatus absolverit? Magis miraberis si scieris illum aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagensimo, medium tempus distentum impeditum-que qua officiis maximis qua amicitia principum egisse.

  8. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel cum tardissime octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis.

  9. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum quod reliquum temporis studiis reddebat.

  10. Post cibum saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat - aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebat-que. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset.

  11. Post solem plerum-que frigida lavabatur, deinde gustabat dormiebat-que minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim.

  12. Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse; huic avunculum meum dixisse: ‘Intellexeras nempe?’ Cum ille adnuisset, ‘Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus.’

  13. Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a cena luce, hieme intra primam noctis et tamquam aliqua lege cogente.

  14. Haec inter medios labores urbis-que fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur - cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergitur-que, audiebat aliquid aut dictabat -.

  15. In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella vehebatur.

  16. Repeto me correptum ab eo, cur ambularem: ‘poteras’ inquit ‘has horas non perdere’; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur.

  17. Hac intentione tot ista volumina peregit electorum-que commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Larcio Licino quadringentis milibus nummum; et tunc aliquanto pauciores erant.

  18. Nonne videtur tibi recordanti, quantum legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse; rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse? Quid est enim quod non aut illae occupationes impedire aut haec instantia non possit efficere?

  19. Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum vocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica partim amicorum officia distringunt? quis ex istis, qui tota vita litteris assident, collatus illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat?

  20. Extendi epistulam cum hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos libros reliquisset; confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare. Vale.


previous: 3.4 next: 3.6