Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS
Cupis post longum tempus neptem tuam me-que una videre. Gratum est utrique nostrum quod cupis, mutuo mehercule.
Nam invicem nos incredibili quodam desiderio vestri tenemur, quod non ultra differemus. Atque adeo iam sarcinulas alligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit.
Erit una sed brevis mora: deflectemus in Tuscos, non ut agros rem-que familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio.
Oppidum est praediis nostris vicinum - nomen Tiferni Tiberini -, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit, tanto maiore studio quanto minore iudicio. Adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honoribus gaudet.
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui. Subsistemus fortasse et se-quenti, sed tanto magis viam ipsam corripiemus.
Contingat modo te filiam-que tuam fortes invenire! nam continget hilares, si nos incolumes receperitis. Vale.
previous: 4 | next: 4.2 |