Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.
Audistine Valerium Licinianum in Sicilia profiteri? nondum te puto audisse: est enim recens nuntius. Praetorius hic modo inter eloquentissimos causarum actores habebatur; nunc eo decidit, ut exsul de senatore, rhetor de oratore fieret.
Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et graviter: ‘Quos tibi, Fortuna, ludos facis? facis enim ex senatoribus professores, ex professoribus senatores.’ Cui sententiae tantum bilis, tantum amaritudinis inest, ut mihi videatur ideo professus ut hoc diceret.
Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexit-que habitum suum, ‘Latine’ inquit ‘declamaturus sum.’
Dices tristia et miseranda, dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macularit.
Confessus est quidem incestum, sed incertum utrum quia verum erat, an quia graviora metuebat si negasset. Fremebat enim Domitianus aestuabat-que in ingenti invidia destitutus.
Nam cum Corneliam Vestalium maximam defodere vivam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam sed in Albanam villam convocavit. Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditam-que damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset; nam vidua abortu periit.
Missi statim pontifices qui defodiendam necandam-que curarent. Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat: ‘Me Caesar incestam putat, qua sacra faciente vicit triumphavit!’
Blandiens haec an irridens, ex fiducia sui an ex contemptu principis dixerit, dubium est. Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est.
Quin etiam cum in illud subterraneum demitteretur, haesisset-que descendenti stola, vertit se ac recollegit, cumque ei manum carnifex daret, aversata est et resiluit foedum-que contactum quasi plane a casto puro-que corpore novissima sanctitate reiecit omnibus-que numeris pudoris πολλὴν πρόνοιαν ἔσχεν εὐσχήμων πεσεῖν.
Praeterea Celer eques Romanus, cui Cornelia obiciebatur, cum in comitio virgis caederetur, in hac voce perstiterat: ‘Quid feci? nihil feci.’
Ardebat ergo Domitianus et crudelitatis et iniquitatis infamia. Arripit Licinianum, quod in agris suis occultasset Corneliae libertam. Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et virgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad veniam. Fecit.
Locutus est pro absente Herennius Senecio tale quiddam, quale est illud: κεῖται . . . πάτροκλος. Ait enim: ‘Ex advocato nuntius factus sum; Licinianus recessit.’
Gratum hoc Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceret-que: ‘Absolvit nos Licinianus.’ Adiecit etiam non esse verecundiae eius instandum; ipsi vero permisit, si qua posset, ex rebus suis raperet, antequam bona publicarentur, exsilium-que molle velut praemium dedit.
Ex quo tamen postea clementia divi Nervae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur se-que de fortuna praefationibus vindicat.
Vides quam obse-quenter paream tibi, qui non solum res urbanas verum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius repetam. Et sane putabam te, quia tunc afuisti, nihil aliud de Liciniano audisse quam relegatum ob incestum. Summam enim rerum nuntiat fama non ordinem.
Mereor ut vicissim, quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur - solent enim quaedam notabilia incidere - perscribas, denique quidquid voles dum modo non minus longa epistula nuntia. Ego non paginas tantum sed versus etiam syllabas-que numerabo. Vale.
previous: 4.10 | next: 4.12 |