texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 4.13

greeting. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

  1. Salvum in urbem venisse gaudeo; venisti autem, si quando alias, nunc maxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absolvam.

  2. Vereor enim ne, si hanc intentionem iam in fine laxavero, aegre resumam. Interim ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistula rogo. Sed prius accipe causas rogandi, deinde ipsum quod peto.

  3. Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego ‘Studes?’ inquam. Respondit: ‘Etiam.’ ‘Ubi?’ ‘Mediolani.’ ‘Cur non hic?’ Et pater eius - erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum -: ‘Quia nullos hic praeceptores habemus.’

  4. ‘Quare nullos? Nam vehementer intererat vestra, qui patres estis’ - et opportune complures patres audiebant - ‘liberos vestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?

  5. Quantulum est ergo collata pecunia conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre emuntur - omnia autem peregre emuntur - impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius quod conferre vobis placebit dare.

  6. Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc munus meum quando-que ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis video, in quibus praeceptores publice conducuntur.

  7. Huic vitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur, isdem-que religio recte iudicandi necessitate collationis addatur.

  8. Nam qui fortasse de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabunt-que operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit.

  9. Proinde consentite conspirate maiorem-que animum ex meo sumite, qui cupio esse quam plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius praestare liberis vestris, nihil gratius patriae potestis. Educentur hic qui hic nascuntur, statim-que ab infantia natale solum amare frequentare consuescant. Atque utinam tam claros praeceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petantur, ut-que nunc liberi vestri aliena in loca ita mox alieni in hunc locum confluant!’

  10. Haec putavi altius et quasi a fonte repetenda, quo magis scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo. Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam. Omnia enim libera parentibus servo: illi iudicent illi eligant, ego mihi curam tantum et impendium vindico.

  11. Proinde si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat. Vale.


previous: 4.12 next: 4.14