texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 4.14

greeting. C. PLINIUS [DECIMO] PATERNO SUO S.

  1. Tu fortasse orationem, ut soles, et flagitas et exspectas; at ego quasi ex aliqua peregrina delicata-que merce lusus meos tibi prodo.

  2. Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis.

  3. His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.

  4. Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse; quae nos refugimus, non quia severiores - unde enim? -, sed quia timidiores sumus.

  5. Scimus alioqui huius opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit: Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
  6. Ego quanti faciam iudicium tuum, vel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari. Et sane quae sunt commodissima desinunt videri, cum paria esse coeperunt.

  7. Praeterea sapiens subtilis-que lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum.

  8. Sed quid ego plura? Nam longa praefatione vel excusare vel commendare ineptias ineptissimum est. Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere ‘hendecasyllabi’, qui titulus sola metri lege constringitur.

  9. Proinde, sive epigrammata sive idyllia sive eclogas sive, ut multi, poematia seu quod aliud vocare malueris, licebit voces; ego tantum hendecasyllabos praesto.

  10. A simplicitate tua peto, quod de libello meo dicturus es alii, mihi dicas; neque est difficile quod postulo. Nam si hoc opusculum nostrum aut potissimum esset aut solum, fortasse posset durum videri dicere: ‘Quaere quod agas’; molle et humanum est: ‘Habes quod agas.’ Vale.

previous: 4.13 next: 4.15