texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 4.16

greeting. C. PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.

  1. Gaude meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine: adhuc honor studiis durat. Proxime cum dicturus apud centumviros essem, adeundi mihi locus nisi a tribunali, nisi per ipsos iudices non fuit; tanta stipatione cetera tenebantur.

  2. Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in frequentia solet fieri, sola velatus toga perstitit et quidem horis septem.

  3. Nam tam diu dixi magno cum labore, maiore cum fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam. Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus dignum chartis elaboremus. Vale.


previous: 4.15 next: 4.17