texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 4.2

greeting. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.

  1. Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret.

  2. Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret; mancipatum - ita vulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat. Incredibile, sed Regulum cogita.

  3. Amissum tamen luget insane. Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minores-que, habebat luscinias psittacos merulas: omnes Regulus circa rogum trucidavit.

  4. Nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris. Convenitur ad eum mira celebritate. Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, ut-que breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.

  5. Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.

  6. Vexat ergo civitatem insaluberrimo tempore et, quod vexat, solacium putat. Dicit se velle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia perverse.

  7. Audies brevi nuptias lugentis nuptias senis; quorum alterum immaturum alterum serum est. Unde hoc augurer quaeris?

  8. Non quia affirmat ipse, quo mendacius nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet. Vale.


previous: 4.1 next: 4.3