texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 4.21

greeting. C. PLINIUS VELIO CERIALI SUO S.

  1. Tristem et acerbum casum Helvidiarum sororum! Utraque a partu, utraque filiam enixa decessit.

  2. Afficior dolore, nec tamen supra modum doleo: ita mihi luctuosum videtur, quod puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit. Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine.

  3. Nam patrem illarum defunctum quoque perseverantissime diligo, ut actione mea libris-que testatum est; cui nunc unus ex tribus liberis superest, domum-que pluribus adminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit ac sustinet.

  4. Magno tamen fomento dolor meus acquiescit, si hunc saltem fortem et incolumem, parem-que illi patri illi avo fortuna servaverit. Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est.

  5. Nosti in amore mollitiam animi mei, nosti metus; quo minus te mirari oportebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero. Vale.


previous: 4.20 next: 4.22