texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 4.24

greeting. C. PLINIUS FABIO VALENTI SUO S.

  1. Proxime cum apud centumviros in quadruplici iudicio dixissem, subiit recordatio egisse me iuvenem aeque in quadruplici.

  2. Processit animus ut solet longius: coepi reputare quos in hoc iudicio, quos in illo socios laboris habuissem. Solus eram qui in utroque dixissem: tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.

  3. Quidam ex iis qui tunc egerant decesserunt, exsulant alii; huic aetas et valetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio fruitur; alius exercitum regit, illum civilibus officiis principis amicitia exemit.

  4. Circa nos ipsos quam multa mutata sunt! Studiis processimus, studiis periclitati sumus, rursus-que processimus:

  5. profuerunt nobis bonorum amicitiae, bonorum obfuerunt iterum-que prosunt. Si computes annos, exiguum tempus, si vices rerum, aevum putes;

  6. quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.

  7. Mihi autem familiare est omnes cogitationes meas tecum communicare, isdem-que te vel praeceptis vel exemplis monere, quibus ipse me moneo; quae ratio huius epistulae fuit. Vale.


previous: 4.23 next: 4.25