texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 4.28

greeting. C. PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S.

  1. Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petit-que, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendas-que delegem.

  2. Quam curam tibi potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime obse-queris, deinde quia tibi studiorum summa reverentia, summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam omnes-que, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam veneraris et diligis.

  3. Peto autem, ut pictorem quam diligentissimum assumas. Nam cum est arduum similitudinem effingere ex vero, tum longe difficillima est imitationis imitatio; a qua rogo ut artificem quem elegeris ne in melius quidem sinas aberrare. Vale.


previous: 4.27 next: 4.29