texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 5.11

greeting. C. PLINIUS CALPURNIO FABATO PROSOCERO SUO S.

  1. Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum sub tuo filii-que tui nomine dedicasse, se-quenti die in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium novae liberalitatis esset consummatio prioris.

  2. Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat; deinde quod memoriam soceri mei pulcherrimis operibus video proferri; postremo quod patria nostra florescit, quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te vero laetissimum est.

  3. Quod superest, deos precor ut animum istum tibi, animo isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet mihi futurum ut peracto quod proxime promisisti, incohes aliud. Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius pulchritudinem usus ipse commendat. Vale.


previous: 5.10 next: 5.12